G. MAIOR 181 - 209
ID5209
FlorilegiumG. MAIOR
AuthorPlautus
WorkBacch.
ChapterPaedagogia
First verse405
Last verse448
ExcerptLydus, Philoxenes Nunc experiar sit ne acetum tibi cor acre in pectore. Sequere me. PH. Quo sequar? aut quo nunc me ducis? LY. ad illam, Quae tuum perdidit, pessundedit tibi filium unicum. PH. Eia Lyde leniter qui saeuiunt, sapiunt magis, Minus mirandum est, illa aetas si quid illorum facit, Quam si non facit, feci ego istaec itidem in adolescentia. LY. Hei mihi, hei mihi, istaec illum perdidit assentatio. Nam absque te esset, ego illum haberem rectum ad ingenium bonum, Nunc propter te, tuamque prauos factu’st fiduciam. PH. Paulisper Lyde libido’st homini suo animo obsequi. Iam aderit tempus, cum sese etiam ipse oderit, morem geras Dum caueatur, praeter aequom ne quid delinquat, sine. LY. Non sino, neque equidem illum me uiuo corrumpi sinam. Sed tu, qui pro tam corrupto dicis causam filio, Eademne erat haec disciplina olim, quo tu adolescens? Nego tibi annis uiginti fuisse primis copiam, Digitum longe a paedagogo pedem ut efferres ex aedibus Ante solem exorientem nisi in palaestram ueneras, Gymnasii praefecto haud mediocreis poenas penderes. Idque ubi obtigerat, hoc etiam ad malum arcerssebatur malum, Et discipulus, et magister perhibebantur improbi. Ibi cursu luctando, hasta, disco, pugilatu, pila, Saliendo se exercebant magis, quam scorto, aut sauiis Ibi suam aetatem extendebant, non in latebrosis locis. Inde de Hippodromo, et palaestra, ubi reuenisses domum, Cincticulo praecinctus in sella apud magistrum assideres Tum librum legeres, si unam peccauisses syllabam, Fieret corium tam maculosum, quam est nutricis pallium. PH. Alii Lyde nunc mores. LY. Id equidem ego certo scio Nam olim populi prius honorem capiebat suffragio, Quam magistri desinebat dicto esse obediens. At nunc priusquam est septuennis, si tum attingas manu, Extemplo puer paedagogo tabula dirumpit caput. Cum patrem adeas postulatum, puero sic dicit pater, Noster esto, dum te poteris defensare iniuria. Prouocatur paedagogus, eho senex minimi precii Ne attigas puerum istac causa, quando fecit strenue. Id magister quasi lucerna expletus uncto linteo, Itur illinc iure dicto, uerum hoccine hic pacto potest Inhibere imperium magister, si ipsus primas uapulet?
Modern edition{LYDVS} Nunc experiar, sitne aceto tibi cor acre in pectore. sequere. {PHILOXENVS} Quo sequar? quo ducis nunc me? {LYD.} Ad illam quae tuom perdidit, pessum dedit tibi filium unice unicum. {PHIL.} Heia, Lyde, leniter qui saeviunt sapiunt magis. minus mirandumst, illaec aetas si quid illorum facit, quam si non faciat. feci égo istaec itidem in adulescentia. {LYD.} Ei mihi, ei mihi, istaec illum perdidit assentatio. nam absque te esset, égo illum haberem rectum ad ingenium bonum: nunc propter te tuamque pravos factus est fiduciam Pistoclerus. {MNES.} Di immortales, meum sodalem hic nominat. quid hoc negoti est, Pistoclerum Lydus quod erum tam ciet? {PHIL.} Paulisper, Lyde, est libido hómini suo animo obsequi; iam aderit tempus, cum sese etiam ipse oderit. morem geras; dum caveatur, praeter aequom ne quid delinquat, sine. {LYD.} Non sino, neque equidem illum me vivo corrumpi sinam. sed tu, qui pro tam corrupto dicis causam filio, eademne erat haec disciplina tibi, cum tu adulescens eras? nego tibi hoc annis viginti fuisse primis copiae, digitum longe a paedagogo pedem ut efferres aedibus. ante solem exorientém nisi in palaestram veneras, gymnasi praefecto haúd mediocris poenas penderes. id quom optigerat, hoc etiam ad malum accersebatur malum: et discipulus et magister perhibebantur improbi. ibi cursu luctando hásta disco pugilatu pila saliendo sese exercebant magis quam scorto aut saviis: ibi suam aetatem extendebant, non in latebrosis locis. inde de hippodromo et palaestra ubi revenisses domum, cincticulo praecinctus in sella apud magistrum adsideres cum libro: cum legeres, si unam peccavisses syllabam, fieret corium tam maculosum quam est nutricis pallium. {MNES.} Propter me haec nunc meo sodali dici discrucior miser; innocens suspicionem hanc sustinet causa mea. {PHIL.} Alii, Lyde, nunc sunt mores. {LYD.} Id equidem ego certo scio. nam olim populi prius honorem capiebat suffragio, quam magistro desinebat esse dicto oboediens; at nunc, prius quam septuennis est, si attingas eum manu, extemplo puer paédagogo tabula disrumpit caput. cum patrem adeas postulatum, puero sic dicit pater: ´noster esto, dum te poteris defensare iniuria.´ provocatur paedagogus: ´eho senex minimi preti, ne attigas puerum istac causa, quando fecit strenue.´ [it magister quasi lucerna uncto expretus linteo.] itur illinc iure dicto. hócine hic pacto potest inhibere imperium magister, si ipsus primus vapulet?
Page181